- FAME necare
- FAME necareiurisdictionis species, apud Aragonenses. ForiOscae A. C. 1247. sub Iacobo I. Aragon. Rege Si homo infantionis occiderit hominem infantionis, talem homicidam potest dominus eius in captione, fame, sui aut frigore necare. Sic in Observantiis Regnis Aragon. l. 6. tit. de Privil. Militum §. 9. Si vassallus Domini, non habentis merum aut mixtum imperium, in loco occiderit vassallum, dominus locipotest eum occidere fame, frigore et siti in suo loco, licet nullam aliam iurisdictionem criminalem habeat etc. C. du Fresne Gloss. Sed et veteriaevo fame vel spontaneâ, vel imperatâ, mortem accersitam saepe, legimus: apud Corn. Nep duo illustria exempla exstant, Atticus et Eumenes. Hodieque principes feminas in Regno Tunquinensi, in prostituti pudoris poenam, fame enecari, docet Ioh. Bapt Tavernier Descr. illius. Caspios vero etiam Parentes senio confectos sic petemisse, ut infra videbimus in voce Parentes, non mireris, sed obstupescas. Ceterum Famem, etiam extra poenae Iudicialis rationem, nonnumquam obtingere homini tantam, ut non solum ad absurda alia, sed et, quod horrendum, ad humanam catnem ipsam manum extendat, pluribus notatum est Gul. Fornerio ad Cassiodor. l. 12. Ep. 27. Quod portentum irâ Cereris obvenire, creditum antiquis, uti patet ex Oraculo antiquo, apud Paus. l. 8. cuius sententia est;Ipsa Ceres flavam segetem subtraxit, et ipsaFecundam invidit miseris pastoribus herbam.Praemiaque eripiens et prisci commoda honoris,Liba iterum donata Deis absumere adegit.Coget ea et natos et mandere membra vicissimNi festo populus placet libamine divam.Vide Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. Theb. l. 8. v. 759. Et infra invoce Fetus etc.Venerat, et misero decus immortale ferebat,Tam diro itaqueve malo ut mature occurreretur, optimorum semper Principum cura, imo et inter praecipua Imperiiarcana habitum fuit. Nulla enim alia de causa citius cum alibi, tum Romae inprimis olim, seditiones odiaque populi in Principem exarsêre. In Claudium hinc fragmina panis, apud Suet. c. 18. in Vespas. rapa, apud eundem c. 4. in Antoninum quoqueve Pium lapides, apud Aur. Victor. a famelico populo iacta: et Michael Ducas eandem ob causam Parapinacii convitio affectus legitur, apud Zonaraml. 3. Quae causa, quod tam sollicite huic rei providerit Augustus apud eundem c. 42. Tibetius, apud Tacit. Ann. l. 5. c. 4. Claudius ubi supra, Severus apud Spattian. Theophilus apud Cedren. Alii. E qua provisione ortus Canon Frumentarius Urbis Romae, concessa Alexandrinae classi privilegia aliaqueve munificentiae Imperatoriae in populum specimina edita, de quibus hîc passim. At Veterum ἄλιμα i. e. pharmaca, famem eximentia, ex malva potissimum et asphodelo constitêre; uti colligitur ex illo Hesiodi,Οὐδ ὅσον εν μαλάχη καὶ ἀσφοδέλῳ μέγ᾿ ὄνειαρ.Ubi vide Proclum, Tzetzem, Plutarch. in Sympos. et Athen. l. 2. c. 8. adde Sam. Bochart. Hierozoici Parte Prior. l. 3. c. 16. et quae infra dicemus, in Glycyrrhiza, it. in voce Venter, ubi de Scitharum more ventrem stringendi. De facultate liberos oppignorandi vendendiqueve, Parentibus urgente fame indulta, apud politiores quoqueve gentes dicemus etiam infra, ubi de Paupertate et Vendendi iure. Vide quoqueve supra, Caro humana, it. Empeneticam facere: uti de Fame Diis Vett. adnumerata, ubi de Diis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.